- CALAMANCI
- CALAMANCIapud mediae Latinitatis Auctores, sunt pilea rotunda, sine acumine seu apice (quô bardocuculli insignes erant) ad instar haemisphaerii seu ovi divisi: cuiusmodi formâ fuisle pileum Sacerdotale Iudaeotum, tradit Isidorus, Pileum ex bysso rotundum, quasi sphoera media et in occipitto vittâ constrictum, hoc Groeci tiaram vocant, nonnulli galerum. Non habet acumen in summo, sed galeam. Adquod instar et Castorum pilea erant: quae ovatas cassides vocat Appuleius, l. 10. Met. quod ἡμίτομον ovi repraesentarent etc. Graeci recentiores Καμελαύκια dixêre, quasi ἀπὸ τȏὐ ἐλαύνειν τὸ καῦμα, quod oesium arcerent. Vide infra in voce Camelaucium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.